monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 31, 2
Festus est dies, et natalis beati Petri, festivius est solito condiendus: ita tamen, ut Scripturarum cardinem iocularis sermo non fugiat: nec a praescripto palaestrae nostrae longius evagemur. Armillis in Ezechiele ornatur Ierusalem. Baruch epistulas accipit ab Ieremia. In columbae specie Spiritus Sanctus allabitur. Itaque ut te aliquid, et piperis mordeat, et pristini libelli etiam nunc recorderis, cave ne operis ornamenta dimittas, quae verae armillae sunt brachiorum; ne epistulam pectoris tui scindas, quam a Baruch traditam novacula Rex profanus incidit; ne ad similitudinem Ephraim per Osee audias: Facta es insipiens, ut columba. Nimium, respondebis, austere, et quod festo non conveniat diei. Talibus ipsa muneribus provocasti: dum dulcibus amara sociata sunt, et a nobis paria recipies, laudem amaritudo comitabitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below