monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 31, 1
Parva specie, sed caritate sunt magna, munera accepisse a Virgine, armillas, epistulam, et columbas. Et quoniam mel in Dei sacrificiis non offertur, nimia dulcedo arte mutata est, et quadam, ut ita dicam, piperis austeritate condita. Apud Deum enim nihil voluptuosum; nihil tantum suave placet; nisi quod in se habet mordacis aliquid veritatis. Pascha Christi cum amaritudinibus manducatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below