monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 30, 4
Quomodo autem in his nostris litteris non potest quis ad legenda verba, texendaque procedere, nisi prius ab elementis coeperit: ita et in Scripturis divinis non valemus ea quae maiora sunt nosse, nisi Ethicae habuerimus exordium, secundum illud quod Propheta dicit: 'A mandatis tuis intellexi; quod videlicet post opera coeperit habere scientiam secretorum. Verum iam complendum est quod petisti, ut sensum uniuscuiusque elementi interpretatio annexa significet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below