monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.166

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 2, 26, 5
Vellem tibi aliquid et de Diapsalmate scribere, quod apud Hebraeos scribitur SELA: et de Ephod, et de eo quod in cuiusdam Psalmi titulo habetur: Pro AIELETH, et caeteris istiusmodi; nisi et modum epistulici characteris excederem, et tibi aviditatem magis dilatae deberent facere quaestiones. Tritum quippe est proverbium: Ultroneas putere merces. Unde et nos de industria dicenda reticemus, ut avidius velis audire quae tacita sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below