Cassiodorus Cassiodorus, De Orthographia, 6, 11 Lis syllaba terminata per b mutam scribi compulit nomina; ut, nobilis, mobilis, laudabilis, mirabilis, debilis, habilis, effabilis: exceptis servili, civili et ovile, quae a servo, a cive, atque ove, et a vis syllaba posteritatis deducunt originem, cuius postea regulas meditabimur. Licet enim habitus, excubiae, probitas, arbitrium, dubium, ac talia, per b mutam scribantur, tamen hac de causa fit, quoniam a verbis figurata consistunt.