monumenta.ch

Cassiodorus Cassiodorus, De Orthographia, 1, 14
Lacrumae, an lacrimae; maxumus an maximus; et si quae similia sunt, quomodo scribi debeant, quaesitum est. Terentius Varro tradit Caesarem per i eiusmodi verba solitum esse enuntiare et scribere: inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam; sed ego in antiquiorum multo libris, quam Caius Caesar est, per u pleraque scripta invenio. Optumus, intumus, pulcherrumus, lubido, dicundum, faciundum, maxumae, monumentum, contumelia, minumae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below