monumenta.ch > Hieronymus > sectio 32

Cassiodorus Cassiodorus, De Orthographia, 1, 3
Est quaedam littera in F litterae speciem figurata, quae digamma nominatur, quae duos apices ex gamma littera habere videtur. Ad huius similitudinem soni nostri coniunctas vocales digammon appellare voluerunt, ut est votum, virgo. Itaque in prima syllaba digamma et vocalem oportuit poni, fotum, firgo: quod et Aeoli fecerunt et antiqui nostri, sicut scriptura in quibusdam libellis declarat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below