monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 1, 2
Porro quod ait, ascendit malitia eius coram me, sive, clamor malitiae eius ad me, hoc ipsum est quod in Genesi dicitur: Clamor Sodomae et Gomorrhae multiplicatus est. Et ad Cain: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Iuxta tropologiam vero Dominus noster, Ionas, hoc est, columba, sive dolens (utrumque enim interpretatur, vel quia Spiritus sanctus in specie columbae descendit, et mansit in eo, vel quia nostris doluit ipse vulneribus, et flevit super Ierusalem, et livore eius sanati sumus vere filius veritatis; Deus quippe veritas est), mittitur ad Niniven pulchram, id est, mundum, quo nihil pulchrius oculis carnis aspicimus. Unde et apud Graecos ab ornatu nomen accepit κόσμος: consummatisque operibus singulis, de eo dicit: Vidit Deus quia bonum est. Ad Niniven, inquam, civitatem magnam, ut quia Israel audire contempsit, totus gentium mundus exaudiat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below