monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 40, 5
Haec omnia breviter dicta, quae si diffusius dicerentur, alio tempore et otio indigenter admonent nos, hortantur nos ut tam dilecti, tam chari, tam unici fratris, filii, et amici, etiam post mortem non obliviscamur; sed, si veri amici fuimus, vel sumus, magis nunc mortuo quam si viveret ostendamus. Deploremus pia compassione funus eius, prosequamur magis occultis lacrymis et precibus animam eius, ut cui iam affectum nostrum ostendere non possumus, conridendo vel collaetando ostendamus, orando, sacrificando, ac pie pro anima eius coram Deo collacrymando.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below