Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 20 E contrario qui derelinquunt Dominum, confundentur confusione perpetua, et recedentes, sive declinantes ab eo, scribentur in terra, deleti de libro viventium. Sicut enim, qui potest cum Apostolo dicere: Noster autem municipatus in coelo est, in coelestibus scribitur: sic qui derelinquit Dominum, vel declinat ab eo, scribetur in terra cum his, qui terrena sapiunt.