monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 16
Melius autem est, ut simpliciter accipiamus, quod nullus cogitationum secreta cognoscat nisi solus Deus: dixerat enim supra: Maledictus homo qui spem habet in homine. Et e contrario: Benedictus vir qui confidit in Domino. Unde ne hominum putaremus certum esse iudicium, intulit, omnium propemodum corda esse perversa, dicente Psalmista: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo haud dubium quin cogitationibus. Et in Genesi: Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore. Et iterum: Sensus enim et cogitatio humani cordis ab adolescentia sua prona sunt in malum. Per quae discimus solum Deum nosse cogitationes eorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below