monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 11
Qui enim hoc agit, a Domino recedit cor eius, asserens se posse quod non potest. Et erit quasi myrice, quae Hebraice dicitur AROER, sive ut interpretatus est Symmachus, lignum infructuosum in solitudine. Et non videbit cum venerint bona, quae visura est gentium multitudo; sed habitabit in siccitate in deserto. Hoc dicitur de populo Iudaeorum qui habitant in deserto, fructusque non faciunt, et sunt in terra salsuginis, quae nullos fructus faciat, et inhabitabili, quae hospitem non habet Deum, nec Angelorum praesidia, nec Spiritus sancti gratiam, nec scientiam magistrorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below