monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 7
Pudet me contentionis nostrorum, qui Hebraicam arguunt veritatem. Iudaei contra se legunt, et quid pro se sit, nescit Ecclesia. Unde nos qui sumus filii Apostolorum recordamur iniquitatum prioris populi, et iuste eos perpessos esse testamur. Possunt autem excelsa, quae Hebraice dicuntur BAMOTH, et contra haereticos accipi, qui posuerunt in excelsum os suum, et lingua eorum transivit super terram.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below