monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 17, 3
Gentium peccata deleta sunt, quia conversae ad Dominum ab extremis terrae audierunt illud: Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. Quia confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum. Et de quibus dixerat ad Moysen: Dimitte me, ut interficiam populum istum, et faciam te in gentem magnam. Peccatum autem Iudae indelebile, et, ut ita dicam, nulla ratione abolendum, scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, qui Hebraice dicitur SAMIR; non quo ullus unguis sit, qui appelletur Samir; sed quo lapis adamantinus (qui ex eo quod indomitus sit et infrangibilis, hoc nomen accepit) tantum nitorem habeat et levitatem, ut absque ullo impedimento in eo scribi possit stylo ferreo: ut dura ferri materies scribat in duriori tabula adamantina, et duret quod scriptum est, in perpetuum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below