monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 7
Nec se incident, inquit, neque calvitium fiet pro eis. Mos hic fuit apud Veteres, et usque hodie in quibusdam permanet Iudaeorum, ut in luctibus incidant lacertos, et calvitium faciant; quod etiam Iob fecisse legimus. Unde et Prophetae dicitur, ne frangat inter eos panem, nec ingrediatur ad consolandum pro mortuo, neque potum tribuat, neque ingrediatur domum convivii, et ne misceatur eis, qui Dei sententiae praeparati sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below