monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 16, 5
Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuum, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre. Et domum convivii non ingredieris, ut sedeas cum eis, et comedas et bibas. Apostolus praecipit, cum his qui aversentur Deum, nec cibum quidem esse sumendum. Etamplius, Nec ave quidem huiusmodi dixeritis. Et salvator Apostolis interdicit, ne quemquam in itinere salutent. Unde et Elisaeus pergenti ad sanandum puerum Giezi, salutationem interdicit. Moris autem est lugentibus ferre cibos et praeparare convivium, quae Graeci περίδειπνα vocant, et a nostris vulgo appellantur parentalia: eo quod parentibus iusta celebrentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below