monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 24
Quod autem dicitur, sic intelligendum est: Ne doleas quod populus inimicus tuus sit; te enim dura nuntiante, non potest te amare qui durus est. Sive Babylonii, qui ab Aquilone veniunt, suntque ferrum durissimum, huic populo duriori et in aeris similitudinem indomito, non poterunt amicitia copulari. Sive ferrum durissimum, hoc est, populus Israel Dei cognitione indignus est, qui in tantam pervenit malitiam, ut duriori metallo aere circumdatus sit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below