monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 23
Numquid foederabitur ferrum ferro ab Aquilone: et aes? Symmachus, Numquid nocebit ferrum ferro ab Aquilone, et aes? LXX et Theodotio, Si cognoscet ferrum et operimentum aeneum? Varietatis causa perspicua est: verbum enim IARE, quod in praesenti loco scriptum est, pro ambiguitate enuntiationis et amicitiam, sonat et malitiam, quod si pro RES littera (quae DALETH litterae similis est) legatur DALETH, scientiam cognitionem que significat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below