monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 22
Iungitque vel Propheta vel Dominus, et ait: Fiat, Domine, dirigentibus illis, hoc est, eveniant mihi maledicta, quae loquuntur inimici; et illi dirigantur in bonum, si non in tempore tribulationis eorum et angustiae, quando eos vastabat inimicus, et capere festinabat, steti in conspectu tuo, et rogavi te pro illis, et dixi: Pater, ignosce eis: quod enim faciunt, nesciunt. Sed et Ieremiam saepe deprehendimus in hoc volumine rogasse pro populo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below