monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 17
Vere autem Domino competit Salvatori, qui loquitur in Evangelio: In iudicium ego in istum mundum veni, ut qui non vident, videant, et qui vident, caeci fiant de quo scriptum est: Ecce hic est positus in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel: et in signum cui contradicetur. Quis enim philosophorum, quis gentilium, quis haereticorum non iudicat Christum, ponentium ei leges nativitatis, et passionis, resurrectionisque suae substantiae? Nec mirum iuxta assumpti corporis veritatem, Christum dicere: Vae mihi mater mea; cum et in alio loco perspicue personae eius conveniat quod dicitur: Vae mihi quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemum in vindemia, non habens spicam, ut comedat primitiva. Et ne putemus gemituum vilitatem referri ad Verbum Dei, qui sit iste qui plangat, statim sequitur: Vae mihi anima; quia periit revertens a terra: non quia dividamus Personas, ut impii faciunt; sed quo unus atque idem Filius Dei, nunc iuxta carnem, nunc iuxta Verbum loquatur Dei.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below