Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 10 Et dispergam eos ventilabro in portis terrae (sive populi mei). Interfeci et perdidi populum meum; et tamen a viis suis non sunt reversi. Quid prodest saepius me rogari, cum a viis suis pessimis non revertantur, nec agant poenitentiam? Dispersi enim eos quasi ventilabro, ut purgarem aream meam.