monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 15, 3
Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? Dices ad eos: Haec dicit Dominus. Qui ad mortem, ad mortem; et qui ad gladium, ad gladium; et qui ad famem, ad famem; et qui ad captivitatem, ad captivitatem. Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus, gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia coeli et bestias terrae ad devorandum, et dissipandum. Quatuor plagas, quibus traditus est populus Iudaeorum, etiam Ezechielis prophetia demonstrat, gladium, pestilentiam, famem, bestias et captivitatem. Inter bestias autem canes quoque et volatilia intellige, quibus laceranda et devoranda, et dissipanda corpora tradita sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below