monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 33
Tua enim sunt omnia; et quidquid boni est, sine te, cuius est, dari non potest. Dicamus hoc et contra haereticos, qui pluviam doctrinarum tribuere non possunt: et cum se coelos esse promittant, et de se scriptum glorientur: Coeli enarrant gloriam Dei tamen imbres non possunt donare doctrinae. Solus est enim Deus qui suum instruat populum, et diversitates gratiae tribuat exspectantibus se.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below