monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 16
Qui igitur diu distulit, et per patientiam noluit punire peccantes, quia in scelere permanserunt; recordabitur iniquitatum eorum; et quasi aegrotantium, et Deum non sentientium, peccata visitabit, ut ultra peccare desistant. Notandum autem in Scripturis sanctis quod semper peccatorum moveantur pedes, et Sanctis dicatur cum Moyse: Tu vero hic sta mecum. Et alibi scriptum sit: Laudate servi Dominum, qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below