monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 5
Confusi sunt, et afflicti, sive erubuerunt et operuerunt capita sua; quia non poterant dicere cum Apostolo: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplamur. Propter terrae vastitatem, sive et terrae opera defecerunt, per quae ad Dei notitiam pergimus. Causaque perspicua: quia non venit, inquit, pluvia super terram. Mandatum est quippe nubibus ne pluerint super eam imbrem. Agricolae quoque, quorum unus loquitur, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. Et in alio loco: Dei cooperatores sumus, operiunt caput suum, et confunduntur, intelligentes sine Dei gratia et adiutorio frustra se tendere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below