monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 14, 4
Maiores quoque qui deberent ipsi pergere ad hauriendas aquas, mittunt iuniores, in quibus cani non sunt sapientiae, et idcirco veniunt ad puteos, et non inveniunt aquas, quas patriarchas invenisse narrat historia. Reportant vasa sua vacua, iuniores videlicet: non quod aquae non fuerint; sed quod illi invenire non potuerint.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below