monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 31
Qui praeter Deum in rebus confidit saeculi, obliviscitur Dei. Unde revelantur femora, vel posteriora eius, ut videat ignominiam suam: et quae retro esse deberent, fiant in prioribus: cernatque ipsa quod fecit, et appareat ignominia eius, non tantum ipsi, sed et omnibus. Adulteria, inquit, tua et hinnitus tuus non solum libidinem, sed insaniam ostendit libidinis, equarum more, quae ad coitum gestiunt, ut est illud Virgilii (Georg. III, 280, 281): . . . . Hippomanes, vero quod nomine dicunt Pastores, lentum distillat ab inguine virus. Rogemus Iesum ut nec in praesenti nec in futuro saeculo revelet femora, et posteriora nostra, sed ut deleat omnes iniquitates nostras, et omnia scelera apparere non faciat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below