monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 27
Sed hoc quod hominibus impossibile est, Deo possibile est ut nequaquam Aethiops et pardus suam videantur mutare naturam; sed ille qui in Aethiope operatur et pardo, dicente Apostolo: Omnia possum in eo qui me confortat Christo. Unde et in alieno loco: Amplius, inquit, illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei quae est in me. Et: vivo iam non ego, vivit vero in me Christus. Et iterum scriptum legimus: Quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Quas ob causas non glorietur sapiens in sapientia sua, neque fortis in fortitudine sua, nec dives in divitiis suis, nec pudicus in sua pudicitia, sciens, quod in omnibus his Christi virtus sit, non eorum qui in suis virtutibus gloriantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below