monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 16
Sin autem, inquit, me audire nolueritis in abscondito, iuxta Aquilam, in tenebris, plorabit anima vestra, sive iuxta Septuaginta, a facie superbiae; ut ne gemitus quidem et ploratus liber sit, ne victorum offendantur oculi. Possumus autem et sic locum istum interpretari: Salvator loquitur: Operamini dum dies est: veniet nox quando nullus ultra potest operari. De hoc tempore et Isaiae vaticinium est: Stellae enim coeli et Orion, et omnis ornatus coeli lucem non dabunt, et tenebrabuntur orto sole, et luna non dabit lucem. Sophonias quoque in eadem verba consentit, dicens: Dies tribulationis et angustiae: dies miseriae, et perditionis: dies tenebrarum et turbinis: dies nubis et caliginis. Prius ergo quam iudicii tempus adveniat, et offendant pedes nostri ad montes tenebrosos, adversarias scilicet fortitudines, quae tormentis et cruciatibus praepositae sunt, agamus poenitentiam, ne exspectantes lucem, noctis tenebris involvamur; sciamusque, nisi hoc fecerimus, ploraturam animam, vel Dei, vel Prophetae, a facie nostrae superbiae, Dei verba audire nolentium: unde et ipse Propheta dicit:

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below