monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 13, 8
Caveat ergo qui potest dicere: Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ne forte per negligentiam ab illius renibus separetur, et transeat Euphratem, et detur in potestatem regis Assyrii, et nequaquam in solidissima petra, sed in foramine petrae corruptae, atque vitiatae, hoc est, haereticorum sordibus et vitiis occupetur, et in tantam veniat putredinem, ut in usum et in cinctorium Domini ultra redire non possit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below