monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 23
Quodque infert: adversum omnes vicinos meos pessimos, iuxta litteram, vicini Terrae sanctae Idumaei sunt, Philisthiim, Moab, et Ammon: Iuxta tropologiam vero, omnes haeretici, qui sub nomine Christi censentur, et vicini magis sunt, quam habitatores Terrae sanctae, qui tangunt haereditatem Dei, et devastant eam: diciturque de eis quod auferantur de medio terrae; et domus Iuda tollatur de medio eorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below