monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 21
Dicitur autem hoc et Ecclesiasticis, qui verba Domini, et doctrinam eius mala conversatione disperdunt. De quibus infertur: Cleri eorum non proderunt eis. Quid enim eos iuvare poterit episcopi nomen et presbyteri, vel reliquus ordo Ecclesiasticus, cum magis graventur dignitatibus suis, et potentes potenter tormenta patiantur; et quando eis plus creditum fuerit, tanto plus requiratur ab eis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below