monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 14
Tantam, inquit, habuit pulchritudinem Israel, et tantis fuit Ierusalem distincta virtutibus, ut nihil esset bonorum, quod non cerneretur in ea. Quia igitur mihi facta est haereditas quondam mea, id est, populus Israel quasi leo in silva, et dedit contra me vocem suam, et eam omni odio detestatus sum: idcirco venite et congregamini contra eam omnes bestiae terrae, diversarum gentium multitudo, et devorate eam quae suum Dominum non cognovit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below