monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 11
Haereditas enim Domini, Israel, et funiculus haereditatis eius. Quod autem ait: Dedi dilectam animam meam in manum inimicorum eius, illud est, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo resumendi illam. Facta est autem haereditas quondam Domini populus Iudaeorum contra eum quasi leo in silva: quando pari adversus illum in passione voce clamavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below