monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ieremiam, 3, 12, 4
Terra nunc sterilis est, herba siccatur. Vis nosse rationem? Malitiae habitatorum eius hoc faciunt: ita ut animalia super terram, et volatilia coeli consumantur, quia in usus hominum haec creata sunt omnia: qui in tantam consurrexere blasphemiam, ut dicerent Deum ignorare vias suas, et nescire quid unusquisque passurus sit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below