monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 4, 40, 2
Sed hoc quia tunc non licuit, non feci; et quia etiam nunc vix licet, vix facio. Prout licet tamen, sollicite de nobis dignationi vestrae gratias ago, quia non cura multiplex, non fastus honoris, non pontificalis apex, vos a Cluniacensi corpore alienavit: quem, iuxta Apostolum, servantem unitatem Spiritus in vinculo pacis, cerno gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. Et iuste. Commune enim damnum communem luctum exigit, ut charorum mortes, quas antiqui multis mensibus, nos saltem paucis defleamus diebus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below