monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 17, 239
{XXXVII} Necant invicem inter sese umbra vel densitate atque alimenti rapina. necat et hedera vinciens - nec viscum prodest - et cytisus, necatur eo, quod halimon vocant Graeci. quorundam natura non necat quidem, sed laedit odorum aut suci mixtura, ut raphanus et laurus vitem. olfactatrix enim intellegitur et tingui odore mirum in modum, ideo, cum iuxta sit, averti et recedere saporemque inimicum fugere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below