monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 42
Ad Meridiem vero Simeon, Issachar et Zabulon, qui tres Liae filii sunt. Porro ad Occidentem Gad, Aser et Nephthali: quorum priores duo filii Zelphae sunt ancillae Liae, tertius filius Balae ancillae Rachelis. Quis sapiens et intelligit haec: intelligens et cognoscet ea? Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis: praevaricatores vero corruent in illis (Osee, XIV, 10). Has duodecim portas, sive exitus, pro qualitate meritorum atque virtutum singulis tribubus sub Apostolicis et Patriarcharum nominibus arbitror delegatas: de quibus et in Apocalypsi Ioannis apertius scribitur, et multa divinarum Scripturarum sacramenta testantur. Et necesse est, ut talis civitas decem et octo millium per circuitum teneat calamorum: sub quo numero, et in duodevigesimo psalmo lex naturalis est scripta, gratiaque Evangelii describitur: quibus Ecclesia, id est, urbs Salvatoris exstructa est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below