monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 35
Et quia Gad interpretatur tentatio, in possessione eius de palmetis transimus ad aquas contradictionis usque Cades, quae interpretatur sancta, ut intelligamus nos etiam post victoriam mundi debere esse sollicitos, et semper in metu, et recordari illius versiculi: Tentatio est vita hominum super terram; et ad sanctitatem, adversariis impugnantibus, pervenire: sicque obtinere victoriam, ut e vicino torrentem plenum imbrium contemplemur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below