monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 15
Quinque millia autem quae supersunt in latitudine, per viginti quinque millia, subauditur longitudinis, profana erunt urbis: ut cunctis habitare liceat Israelitis, omnique de plebe: non quod immunda sint, aut aliquid in habitatione terrae sanctae contaminatum, putridum putetur et sordidum; sed quod praeter Sacerdotes omnibus in eis habitare permissum sit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below