monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 11
Erunt, inquit, eis primitiae de primitiis terrae, hoc est sacerdotibus: et qui non erraverunt, cum errarent filii Israel et Levitae. Primitiae autem de primitiis, sicut decimarum decimae, sanctumque sanctorum, iuxta terminum Levitarum: ut habent quidem Levitae confinia sacerdotum, sed umbilicum, id est, medium eius, et ipsam possessionem tenere non valeant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below