monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 48, 4
De quibus universis in suis disseremus locis. Hocque notandum, quod quadraginta octo civitatum, quae in Numerorum volumine tribui Leviticae dantur ad habitandum cum suburbanis suis, hic silentur nomina, et civitates fugitivorum: quarum tres trans Iordanem, Bosor videlicet, et Ramoth, et Gaulon in duabus et dimidia tribu datae sunt: et tres intra Iordanem, Cades videlicet, et Sichen, et Cariatharbe.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below