monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 54
Dicamus iuxta tropologiam: Post terminos Aquilonis longo circuitu per Ethalon, et Sadada, et Berotha, Sabarim quoque, Thicon, et Auran, et Damascum, et atrium Enon, ad Emath usque pervenit orientalis plaga: de medio iracundiae Auran, et de medio Damasci sanguine videlicet poenitentiae, et de medio Galaad, quod interpretatur revelatio, vel tumulus testimonii; ut post iram et poenitentiam, spem salutis ostendat: et de medio terrae Israel, quae visionem continet pacis, usque ad dulcissima Iordanis fluenta pertingat: quae longe separato mari lumen Orientis consequitur, ita ut fluvio Iordanis, qui interpretatur rivus iudicii, et Orientis termino finiatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below