monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 49
Sicut enim per moerorem declinamus mala impendentia, et ex latere devitamus: sic post sanguinem, et cilicium vitae sanguinariae, antequam veniamus ad confinia Emath, circuimus et pervenimus ad montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu eius, Et Dominus in circuitu populi sui. Qui locus appellatur, atrium Thicon, hoc est, atrium medium, ut interpretatus est Symmachus, iuxta terminos Auran, quod iracundiam sonat, et cum propheta dicamus: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei. Et a mari usque terminos Damasci; in quo et apostolus Paulus a furore Iudaico et effusione Ecclesiastici sanguinis, lumen caecitate conspexit, et assumpto cilicio persecutionis veteris, Evangelium praedicavit, ut perveniret ad atrium fontis aeterni, et in Aquilone quondam positus, apprehenderet terminum veritatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below