monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 43
In Numeroram igitur libro, in quo omnis terra repromissionis per quatuor plagas brevi sermone dividitur, ab Aquilone, id est, plaga Septentrionali ista descriptio est: Porro ad Septentrionalem partem a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum, a quo venies in Emath, usque ad terminos Sadada, ibunt confinia usque Zephrona et villam Enam, sive Aser Enon. Dicuntque Hebraei Septentrionalem plagam incipere a mari magno, quod Palaestinae, Phoenicis, et Syriae quae appellatur Coele, Ciliciaeque praetenditur littoribus, et per Aegyptum tendit ad Libyam. Quod autem dicit: Pervenient termini usque ad montem altissimum, iidem Hebraei autumant, vel Amanum montem significari, vel Taurum, quod nobis videtur verius.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below