monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 42
Hic est autem terminus terrae ad plagam Septentrionalem, a mari magno, via Ethalon venientibus Sadada, Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter medium Damasci, et confinium Emath: atrium Thicon, quae est iuxta terminos Auran (sive Auranitidis). Et erit terminas a mari usque ad atrium Enon (sive Seraranan) terminus Damasci, et ab Aquilone ad Aquilonem terminus Emath plaga Septentrionalis. Inter descriptionem terrae sanctae duodecim tribuum Iosue filii Nun, et quae nunc per Ezechielem fieri imperatur, hoc interest, quod ibi inter tribus sorte terra dividitur, hic Domini iubentis arbitrio delegatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below