monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 38
Hoc autem eveniet, quoniam aquae eius de sanctuario egredientur: Ne putemus riparum esse, vel arborum, aut mensium, tantarum frugum abundantiam, reddit causas ubertatis, et infert: Quia aquae eius de sanctuario egredientur. Non ergo volentis neque currentis, sed miserentis Dei est. Horum omnium lignorum principatum tenet lignum vitae, quod intelligitur sapientia, de qua scriptum est: Lignum vitae est omnibus credentibus in eam. Illudque quod dicitur: Et erunt fructus eius in cibum, et folium eius ad medicinam, divinorum librorum sacramenta demonstrat: quorum alterum pertinet ad litteram, alterum ad spiritum: ut verba simplicia intelligamus in foliis, in fructibus vero sensum latentem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below