monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 35
Quod autem sequitur: In littoribus eius, et in palustribus, sive in his quae extra littora egrediuntur, aquae non sanabuntur, illud latenter ostendit, quod qui in Noe arca non fuerit, pereat regnante diluvio: et quos iste fluvius non attigerit, non suscipiant sanitatem; sed in salinas, inquit, dabuntur, iuxta illud quod scriptum est: Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Erudiunt enim bonos exempla peiorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below