monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 31
Unde respondit eis Dominus: Numquid resina non est in Galaad, aut medici non sunt ibi? Quare non ascendit sanatio filiae populi mei? Et ipse Ieremias vociferatur, et dicit: Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero. Denique angeli qui praesides erant populi Iudaeorum eo tempore quando clamavit multitudo insipiens, et ait, Sanguis eius super nos, et super filios nostros; et, Velum templi scissum est, et omnia Hebraeorum sacramenta reserata, responderunt praecipienti Domino, atque dixerunt: Curavimus Babylonem, et non est sanata: relinquamus eam, urbem videlicet confusionis atque vitiorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below