monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 14, 47, 30
Disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus. Ipse istud mare quod est salsissimum, et nimia amaritudine mortuum, sua morte sanavit, qui dicit per Isaiam: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me; evangelizare pauperibus misit me; sanare eos qui contriti sunt corde. Unde et per Ieremiam clamitat: Convertimini, filii convertentes, et sanabo contritiones vestras. Dixit enim populus impatiens, et dolorem vulnerum suorum diutius ferre non sustinens: Transivit aestas, pertransiit messis, et nos salvati non sumus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below